The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 127 › Psalmorum 127:3

Psalmorum 127:3

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. + 127.3 Supra dorsum. CASS. Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur. Prolongaverunt iniquitatem. Alias, longe a me fecerunt injustitiam suam. AUG. Qui etsi mali cum bonis in sæculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt. Dominus justus. CASS. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lo, children are an heritage of the LORD: and the fruit of the womb is his reward.

In Context

2Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. + 127.2 Etenim non potuerunt mihi. AUG. Scilicet prævalere, ut me traherent in consensum peccati. 1

4Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. + 127.4 Qui oderunt Sion. ID. Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam. Fiant sicut fenum tectorum. CASS. Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis. GREG. Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc. 1

Read all of Psalmorum 127

Cross References

Genesis 1:28Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. + 1.28 Et dominamini piscibus, etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula exsequitur. Et dominamini piscibus maris. BEDA, in Hexæm. Quæritur qua utilitate homo dominatum inter cætera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse.

Genesis 15:4Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

Genesis 30:1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.

Genesis 41:51Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

Deuteronomy 28:4Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. + 28.4 Fructus ventris. Diversos ordines notat subditorum. Alii enim doctoribus corporalia præbent adjumenta; alii laborare possunt quod sibi fuerit præceptum; alii simplicitate contenti per innocentiam vitæ student Deo placere: unusquisque proprium donum habet ex Deo.

Joshua 24:3Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, + 24.3 Tuli ergo patrem vestrum. AUG. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 127:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 127:2Psalmorum 127Psalmorum 127:4 →