Psalmorum 127:4
Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. + 127.4 Qui oderunt Sion. ID. Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam. Fiant sicut fenum tectorum. CASS. Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis. GREG. Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As arrows are in the hand of a mighty man; so are children of the youth.
In Context
5Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. 1
Cross References
Proverbs 17:6Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. + 17.6 Corona senum, etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.
Jeremiah 50:9Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua.