Psalmorum 128:1
Canticum graduum. [Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël; + 128.1 Canticum graduum. ID. Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur læta conclusio cum certitudine veniæ, ibi, Speret Isræl in Domino. De profundis. AUG. Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Blessed is every one that feareth the LORD; that walketh in his ways.
In Context
2sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. 1
Cross References
2 Samuel 22:22Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
Psalms 103:13Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: + 103.13 De fructu operum tuorum. ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur. 1
Psalms 112:1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. + 112.1 Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. 1
Psalms 119:1Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. + 119.1 Canticum graduum. CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. Ad Dominum cum tribularer. CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi. 1
Psalms 120:1Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. + 120.1 Canticum graduum. CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. Levavi oculos. ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat. 1