The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 130 › Psalmorum 130:1

Psalmorum 130:1

Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. + 130.1 Canticum graduum. CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. Domine, non est. ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi. AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Out of the depths have I cried unto thee, O LORD.

In Context

2Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. + 130.2 Si non humiliter sentiebam. ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. Exaltavi, ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. Ita retributio. ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. Sicut ablactatus est. Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem. 1

Read all of Psalmorum 130

Cross References

Psalms 40:2[Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. + 40.2 Beatus. Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed beatus. AUG. Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat. HIER. Prius Propheta a se, post inducet Christum. Qui intelligit. AUG. Nota qui intelligit, ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est. 1

Psalms 69:1In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. + 69.1 In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere. 1

Psalms 71:20Defecerunt laudes David, filii Jesse. + 71.20 Defecerunt laudes. ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: Defecerunt hymni David filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: Psalmus Asaph, initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Præter solitum addit: Filii Jesse; David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Isræl tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetæ et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et cæteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed filii Jesse. His autem deficientibus quæ Deus subtraxit ut quærerentur ea quæ occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quæ pie Deum coluit, licet propter terrena, quæ a Deo, non a dæmonibus, ut gentes, quærebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, cœpit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per hæc sibi subtracta quærere ea quæ non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Quam bonus Isræl! Sed quibus? Rectis corde. Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod laudes defecerunt: quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quæ jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.

Psalms 122:1Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. + 122.1 Canticum graduum. CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. Ad te levavi. ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. Ad te levavi. Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi. Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 130:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 130Psalmorum 130:2 →