bible.software › Psalmorum › Psalmorum 131 › Psalmorum 131:15
Psalmorum 131:15
Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus. + 131.15 Viduam. ID. Vidua est anima, quæ se intelligit desertam omni auxilio, nisi solius Dei. Panibus. Deus est panis, qui in carne se lac fecit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
14Hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. + 131.14 Hæc requies mea. ID. Sic amat nos Deus, ut dicat se requiescere, si nos requiescimus in illo. 1
16Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. + 131.16 Sacerdotes ejus. Vel distinguendum inter sacerdotes et sanctos, sicut supra. Et est, Sacerdotes ejus, id est, prælatos, Induam salutari, id est Christo, id est, ut honesti sint ad docendum. Et sancti, id est subditi. Exsultatione exsultabunt de Christo. Exsultatione exsultabunt. ID. Quia induti sunt salutari, etc., usque ad qui habitat in eo, ergo, secure exaltavit. 1
Read all of Psalmorum 131
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 131:15