bible.software › Psalmorum › Psalmorum 131 › Psalmorum 131:2
Psalmorum 131:2
sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob: 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Surely I have behaved and quieted myself, as a child that is weaned of his mother: my soul is even as a weaned child.
In Context
1Canticum graduum. [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: + 131.1 Canticum graduum. ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Memento, Domine, David et omnis. ID. Primo ostendens votum ædificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum ædificatam, ibi, Ecce audi. Tertio, dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, ibi, Juravit Dominus. Volens ergo ædificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: O Domine, etc. David. AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. Sicut juravit et votum vovit. Id est, ut impleat quod promisit: nemo præsumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quærit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Si introiero. Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei. 1
3Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei; + 131.3 Si introiero usque donec inveniam locum Domino. Littera suspenditur, et est aposiopesis, ac si diceret: Si hoc vel illud fecero, nunquam de cætero mihi credatur. Quasi juravit David Domino: Si introiero in tabernaculum domus meæ, etc. CASS. Vel ex persona Christi ab illo loco: Si introiero in tabernaculum domus meæ, scilicet, cœlestis habitationis. Tabernaculum est cœlestis habitatio. Si ascendero, etc., ad dexteram Patris, ubi lectus, id est requies et finis laborum. 1
Read all of Psalmorum 131
Cross References
1 Samuel 25:32Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
2 Samuel 15:25Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. + 15.25 Sadoc. Justus is gestat personam sanctorum, qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt.
Psalms 42:5Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] + 42.5 Confitebor tibi in cithara. AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara, quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. In cithara. CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Quare conturbas me? Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. Salutare vultus mei. AUG. Et alibi: Miserere mei, etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.
Psalms 43:5Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. + 43.5 Tu es ipse rex meus et Deus meus. AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur. 1
Isaiah 30:15Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
Matthew 18:3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 131:2