bible.software › Psalmorum › Psalmorum 131 › Psalmorum 131:5
Psalmorum 131:5
et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. + 131.5 Et requiem. A requie temporum somnus venit ad oculos quia dormituris tempora incipiunt. Cum ergo incipit delectare ad peccatum aliquid temporale, gravantur tempora, sed ne des te illi delectationi, et somnus non venit ad oculos, ista cogitatione, si quasi confricans frontem excutis somnum. Inveniam: ID. dicit, quia diu quæsivit. Locum Domino: in se quærebat, qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est, si suas deserit res; vel saltem, si se non amat, sed Deum. Tabernaculum. ID. Adhuc gemimus. In domo laudabimus, quia gemitus est peregrinantium; laudatio jam in patria commorantium. Deo Jacob. Dicit solvisse, sicut supra dixit promisisse. 1
Vulgata (Latina)
In Context
4si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, + 131.4 Sumnum, requies mortis triduanæ, Deinde aliis verbis idem repetit. Et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis donec Ecclesia sancta prædicatione sit fundata. Aposiopesis est quasi, non amplius credatur mihi. Et palpebris. AUG. Est qui non dormit, sed dormitat: modo retrahitur a terrenis, modo illo revolvitur, crebro inclinat caput. 1
6Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvæ. + 131.6 Ecce audivimus. CASS. Secunda pars ubi ostenditur ædificata domus, et ubi et precatur qui exaltentur, et ne Judæi sint penitus alieni. Eam in Ephrata, AUG. vel eam, etc., usque ad ubi erant vepres idololatriæ. CASS. Ecce audi, scilicet Dominum nasciturum in Ephrata Bethlehem, ubi natus est Dominus: auditum est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium in campis sylvæ compertus est. 1
Read all of Psalmorum 131
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 131:5