The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 131 › Psalmorum 131:7

Psalmorum 131:7

Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. + 131.7 Introibimus. AUG. Nos quoque perseverando in militia nostra tamen introivimus vel introibimus in tabernaculum ejus, Dei Jacob: ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit, et qui intrat, domus Dei efficitur. In loco. Domus Dei est, ubi debet adorari: præter quam non audit Deus ad vitam æternam. Ille ad domum pertinet, qui est charitate compaginatus aliis. Vel locus in quo stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant. 1

Vulgata (Latina)

In Context

6Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvæ. + 131.6 Ecce audivimus. CASS. Secunda pars ubi ostenditur ædificata domus, et ubi et precatur qui exaltentur, et ne Judæi sint penitus alieni. Eam in Ephrata, AUG. vel eam, etc., usque ad ubi erant vepres idololatriæ. CASS. Ecce audi, scilicet Dominum nasciturum in Ephrata Bethlehem, ubi natus est Dominus: auditum est nasci in Bethlehem, sed propter fidem gentium in campis sylvæ compertus est. 1

8Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. + 131.8 Surge. ID. Et dicitur, qui dicit, Dormivi conturbatus: Surge a morte, in requiem tuam, ut jam non conturberis, quia mors ultra non dominabitur. 1

Read all of Psalmorum 131

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 131:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 131:6Psalmorum 131Psalmorum 131:8 →