The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 133 › Psalmorum 133:1

Psalmorum 133:1

Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. + 133.1 Canticum graduum. CASS. Quintus decimus gradus: Charitas sæculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, Benedicat. Ecce, demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos servi Domini. Statis. Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per domum, intelligitur Ecclesia, per atria, latitudo charitatis. In charitate enim, quæ extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos benedicite, qui statis, id est perseveratis, In domo Domini, id est in Ecclesiis; et qui statis, In atriis domus Dei nostri, id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, how good and how pleasant it is for brethren to dwell together in unity!

In Context

2In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. + 133.2 Extollite manus vestras. Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Isræl contra Amalec, Extollite dico, in sancta: ut intentione æternum bonum operemini, aliter enim non valet. Benedicat te Dominus. Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi diceret, benedicite, et ut hoc possitis, Benedicat te Dominus, benedictione quæ est ex Sion. Qui potest, quia ipse est, qui fecit cœlum et terram. CASS. Benedicat. Supra hortatur plures benedicere Deum, ipse vero unum benedicit tantum, quia, etsi plures sint, tamen in unum sunt, et unitati convenit benedictio. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno, et ad te perveniet benedictio. 1

Read all of Psalmorum 133

Cross References

Genesis 45:24Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.

Psalms 122:1Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. + 122.1 Canticum graduum. CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. Ad te levavi. ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. Ad te levavi. Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi. Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam. 1

Psalms 124:1Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat + 124.1 Canticum graduum. CASS. Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. AUG. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, hæc cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis æterna, in hominibus captiva. In convertendo. CASS. Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, Converte, Domine. In convertendo. AUG. Vel, cum converterit, etc., usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut. ID. Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti sicut consolati, id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui præcessit ut consequamur. 1

Isaiah 11:6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.

Isaiah 11:13Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt; Ephraim non æmulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. + 11.13 Et auferetur, etc. ID. Quando Isaias hoc prædicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis.

Mark 3:25Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 133:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 133Psalmorum 133:2 →