Psalmorum 133:2
In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. + 133.2 Extollite manus vestras. Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Isræl contra Amalec, Extollite dico, in sancta: ut intentione æternum bonum operemini, aliter enim non valet. Benedicat te Dominus. Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi diceret, benedicite, et ut hoc possitis, Benedicat te Dominus, benedictione quæ est ex Sion. Qui potest, quia ipse est, qui fecit cœlum et terram. CASS. Benedicat. Supra hortatur plures benedicere Deum, ipse vero unum benedicit tantum, quia, etsi plures sint, tamen in unum sunt, et unitati convenit benedictio. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno, et ad te perveniet benedictio. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.]
Cross References
Exodus 29:7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.
Exodus 30:35faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. + 30.35 Faciesque thymiama, etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit Opere, etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.
Leviticus 8:12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: + 8.12 Fundens, etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus, etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.
Proverbs 27:9Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]
John 12:3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. + 12.3 Maria ergo. Pretiosum unguentum fit de nardo maxime de spicis, hic autem dicitur pistici a loco unde erat. Et interpretatur fidelis, non alia admixtione corrupti. Dixit ergo unus. Judas etsi malus tamen inter apostolos numeratur, ut doceamur malos tolerare, ne corpus Christi dividamus, et malos bonis non obesse.