Psalmorum 134:1
Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: + 134.1 Alleluia. CASS. Post gradus, qui ducunt ad æternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. Laudate. Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: Laudate, servi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 1
Cross References
Deuteronomy 10:8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. + 10.8 Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Ibid., 15.
1 Chronicles 9:27Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
1 Chronicles 23:30Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,
2 Chronicles 35:5Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
Psalms 84:5Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. + 84.5 Converte nos. Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut præteritum, oro ut fiat. AUG. Converte nos. Prophetice dixit futura, ut præterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant. 1
Psalms 113:1Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, + 113.1 Alleluia. CASS. Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit. In exitu. AUG. Hic non narrantur præterita; sed futura prædicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quæ ibi gesta, sed quædam aliter, ne putetur præterita recolere. CASS. Primo dicit Propheta, quæ mira dederit Deus Hebræis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hæc facta sunt ibi, Quid est tibi mare? Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, Simulacra gentium. In exitu. Quasi cum Isræl, id est, domus Jacob, de Ægypto, id est populo barbaro exiret. Barbaro. AUG. Barbaro lingua est, quæ Deum non laudat. 1