bible.software › Psalmorum › Psalmorum 134 › Psalmorum 134:12
Psalmorum 134:12
et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. + 134.12 Et dedit terram eorum hæreditatem. ID. Id est, cœlestem beatitudinem, quam dæmones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Hæc est vera terra promissionis, quæ verius dicitur hæreditas, quæ in pace est, quam illa actualis, quam sæpe amiserunt filii Isræl. Hæreditatem Isræl. AUG. Hæreditas, sunt gentes Isræl, fidelis scilicet populi, quem pascunt tribulatione, docentes patientiam, vel quas Isræl excolit conformando sibi. 1
Vulgata (Latina)
In Context
11Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan: + 134.11 Sehon regem Amorrhæorum, etc. Hoc sub Moyse factum: de hoc in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Isræl per fines suos transire, percussi sunt ab eo, et possedit populus Isræl terram eorum. Chanaan. ID. Humiliatio, mala, scilicet, quando ab honore sancti decidunt. 1
13Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. + 134.13 In generationem et generationem. ID. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus: non est oblitus Deus in hac vocare, in illa coronare. 1
Read all of Psalmorum 134
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 134:12