Psalmorum 134:3
Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. + 134.3 Laudate Dominum, etc. AUG. Si omnia laudantur, quia bona, etc., usque ad in quibus totum semen Isræl intelligitur, tota Ecclesia cogitatur. Psallite nomini ejus, id est, laudate eum, eo quod id fecit, quod res sui nominis exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD that made heaven and earth bless thee out of Zion.
In Context
2qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 1
Cross References
Ruth 2:4Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus.
Psalms 20:2[Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. + 20.2 Domine in virtute tua lætabitur. CASS. Summam proponit, scilicet, meritum et præmium. 1
Psalms 110:2Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. + 110.2 Magna opera. Hæc est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. Exquisita. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum sævire, etc., usque ad non: Justitia enim ejus manet sæculum sæculi. In omnes voluntates. AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere pœnitenti, vult et impœnitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult. 1
Psalms 135:21et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus; + 135.21 Et dedit terram eorum hæreditatem. CASS. Tertia pars, ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias. 1
Psalms 146:5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. + 146.5 Sapientiæ ejus, etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat. 1