bible.software › Psalmorum › Psalmorum 134 › Psalmorum 134:6
Psalmorum 134:6
Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. + 134.6 Omnia quæcunque. ID. Quasi diceret: Magnus est in essentia, magnus in operibus, etc., usque ad sed spiritus hominis ignoratur, unde ecce dicitur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
5Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. 1
7Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis. + 134.7 Qui producit ventos de thesauris suis. Qui percussit primogenita. ID. Fides unde incipimus, qua viva proficit homo in melius, Ægyptus afflictio: quicunque ergo affligit Ecclesiam, et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. Ab extremo. Sive ab imo terræ, sive a circumdatione finium terræ. Fulgura et pluviam. Fulgur terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia. 1
Read all of Psalmorum 134
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 134:6