The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 135 › Psalmorum 135:1

Psalmorum 135:1

Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.1 Alleluia. AUG. Psalmus iste laudem Dei continet, ubi etsi multa in laude Dei dicantur, maxime tamen hic misericordia Dei commendatur. CASS. Diversa initia versuum, etc., usque ad ita præsto est divina præsentia si pure cantatur. Confitemini Domino. ID. Primo, magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit quæ in Ægypto et gente Judæorum fecit in figuram nostri, ibi, Qui percussit. Tertio, agit de Christianis, ibi, et dedit terram eorum hæreditatem. Confitemini Domino. AUG. Modo laudemus, etc., usque ad per misericordiam beatitudo æterna est. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise ye the LORD. Praise ye the name of the LORD; praise him, O ye servants of the LORD.

In Context

2Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.2 Confitemini Deo deorum. Deos dicit homines, ad quos sermo Dei factus est in alio psalmo, ubi ait, Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi, etc. Et non ideo dicuntur dii, quod omnes sint boni: si enim omnes boni essent, non diceret in eodem psalmo: in medio autem deos dijudicat, id est discernit, de quibus etiam subdit: Confitemini Domino dominorum. 1

Read all of Psalmorum 135

Cross References

1 Chronicles 6:17Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei.

Psalms 7:17Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. + 7.17 Convertetur dolor, etc. Caput, anima, vertex, ratio: cui dominantur peccata, et supersunt: et superdescendent cum in pœnas detrudent. 1

Psalms 96:1Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. + 96.1 Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ. Totius mundi Ecclesiæ. Multæ. Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit. 1

Psalms 106:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 106.1 Alleluia, alleluia. AUG. Hic psalmus commendat misericordiam Dei, etc., usque ad quæ Apostolus posuit, quamvis idem significantia. Confitemini Domino. ID. Docet hic psalmus quid simus per nos, etc., usque ad prius monet redemptos confiteri. Confitemini. CASS., AUG. Cujus sunt septem partitiones, etc., usque ad septimo, agit de hæreticis, ibi, Et pauci facti. 1

Psalms 112:1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. + 112.1 Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 135:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 135Psalmorum 135:2 →