Psalmorum 135:5
Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.5 Qui fecit cœlos. ID. Universam ergo creaturam per se fecit, etc., usque ad unde, Omnia in sapientia fecisti, Deus. Vel typice, Cœlos in intellectu, id est spirituales sanctos, qui non modo credere, sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent, quasi infra cœlos, terra dicuntur, qui quia in baptismo, quem acceperunt, quasi super aquas firma fide consistunt, quasi super aquas terram firmavit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I know that the LORD is great, and that our Lord is above all gods.
In Context
Cross References
Psalms 48:1In finem, filiis Core. Psalmus. + 48.1 In finem, psalmus, etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia. 1
Psalms 89:6Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. + 89.6 Mane sicut herba. AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. 1
Psalms 96:4Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra. + 96.4 Illuxerunt fulgura. ID. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra. 1
Psalms 147:5Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. + 147.5 Qui dat nivem, etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. ID. Nebulam sicut cinerem spargit, etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Crystallum suam, etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur. 1
Isaiah 40:25Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus. + 40.25 Cui assimilastis me, adæquastis me, dicit Sanctus. Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium servitute omnipotentiam Domini cogitate.
Daniel 3:29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus: