Psalmorum 135:6
Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.6 Terram super aquas. ID. Sed quo terra gravior ab aquis levioribus portatur, etc., usque ad sic Dominus super puteum sedit, id est juxta. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whatsoever the LORD pleased, that did he in heaven, and in earth, in the seas, and all deep places.
In Context
Cross References
Job 42:2[Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Psalms 33:11Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. + 33.11 Divites eguerunt et esurierunt. CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum. 1
Daniel 4:32Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti?
Amos 4:13Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.]
Matthew 8:26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. + 8.26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.