Psalmorum 136:6
Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ. + 136.6 Adhæreat. CASS. Mutus fiam in laudibus Dei, quod est consolatio fletus et miseriarum. Lingua mea. AUG. Canticum Jerusalem, lingua nostra, canticum sæculi, lingua barbara. Mutus est Deo, qui oblitus est Jerusalem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To him that stretched out the earth above the waters: for his mercy endureth for ever.
In Context
Cross References
Genesis 1:9Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. + 1.9 Dixit vero Deus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. Congregentur aquæ? BEDA, in Hexæm. Quæ inter cœlum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro ære clarior fulgeat; et appareat terra, quæ latebat; et quæ aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quæratur ubi congregatæ sunt aquæ, quæ omnes partes terræ usque ad cœlum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes præberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas.
Job 37:18Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
Psalms 104:2Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. + 104.2 Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare. 1
Isaiah 42:5Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
Jeremiah 10:12Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:
2 Peter 3:5Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: + 3.5 Latet. BEDA. Ideo dicunt omnia eodem modo perseverare, etc., usque ad in diem judicii et perditionis impiorum hominum.