Psalmorum 136:7
Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. + 136.7 Memor esto. CASS. Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. Memor esto, in die sequestrationis, ut puniantur. Filiorum Edom. AUG. Filii Edom, id est Ideumæi, impedimento fuerunt reædificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, Filia Babylonis misera. Edom moraliter est carnalitas, quæ ad illicitos motus nos seducit. Edom. ID. Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: Memor esto, libera nos ab illis. Exinanite. CASS. A similitudine cisternæ, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento qui est Christus vita æterna est? dum putant nocere mali, coronas dant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To him that made great lights: for his mercy endureth for ever:
In Context
Cross References
Genesis 1:16Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. + 1.16 Fecit Deus duo luminaria. BEDA, ibid. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut cœlum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terræ suo calore: sicut luna suo lumine, quæ in quacunque parte cœli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset. Luminare majus, etc. BEDA, ibid. Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum præteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem æqualis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora. Et luminare minus, etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat. AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3 Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis.