Psalmorum 136:8
Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. + 136.8 Filia. AUG. Per successionem facta est filia Babylonis civitas malorum, sicut Ecclesia; Jerusalem scilicet, civitas bonorum per successionem filia Sion. CASS. Filia Babylonis moraliter. Caro est, quæ confusionem, etc., usque ad allidunt ad petram Christum, ut confracti dispereant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The sun to rule by day: for his mercy endureth for ever:
In Context
Cross References
Genesis 1:16Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. + 1.16 Fecit Deus duo luminaria. BEDA, ibid. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut cœlum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terræ suo calore: sicut luna suo lumine, quæ in quacunque parte cœli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset. Luminare majus, etc. BEDA, ibid. Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum præteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem æqualis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora. Et luminare minus, etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat. AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3 Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis.
Psalms 148:3Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 1
Matthew 5:45ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. + 5.45 Filii. Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. Patris. Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. Qui solem. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, Sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et de pluvia doctrinæ propheta dicit: Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum Amos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quæ de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quæ de munere ejus accepimus?