bible.software › Psalmorum › Psalmorum 137 › Psalmorum 137:2
Psalmorum 137:2
adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. + 137.2 Super misericordia. ID. Universæ viæ Domini misericordia et veritas: Non sunt aliæ viæ, quibus ad nos venit, Non sunt aliæ, quibus ad eum veniamus: has Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. Super omne nomen sanctum tuum. CASS. Vel super nomen sanctum tuum, cum nobis cultura tua innotuit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
We hanged our harps upon the willows in the midst thereof.
In Context
1Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; + 137.1 Psalmus ipsi David. CASS. Captivus, qui fleverat, quasi reædificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quæ non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiæ, quæ in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, confitebor. Confitebor tibi, Domine. Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo hæc ad omnes dilatentur, ibi, Confiteantur tibi, Domine, etc. In conspectu. AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus æquari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. In conspectu ergo angelorum, in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego Psallam tibi. 1
3In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. + 137.3 In anima. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, virtutem quasi non aliud in anima peto, nisi virtutem. 1
Read all of Psalmorum 137
Cross References
Psalms 33:2[Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. + 33.2 Benedicam. CASS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso. 1
Isaiah 24:8cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
Amos 8:10et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 137:2