Psalmorum 137:3
In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. + 137.3 In anima. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, virtutem quasi non aliud in anima peto, nisi virtutem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 15:27Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo.
Nehemiah 4:2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
Psalms 65:1In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra; + 65.1 In finem. AUG. Judæi ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum. Jubilate Deo, omnis terra, etc. CAS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quæ omnibus dat vitam. 1
Psalms 80:6Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit. + 80.6 In Joseph. AUG. Gentes sunt Joseph, etc., usque ad ubi debebat habere cor. 1
Proverbs 25:20et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. + 25.20 Acetum in nitro qui cantat. Nitrum a Nitria provincia, etc., usque ad sed aquam lavationi habilem reddit.
Isaiah 51:11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.