Psalms 138:21
Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? + 138.21 Nonne qui oderunt te, Domine. Quasi, Si occideris, Nonne qui oderunt te oderam? Illos, et ego occidam. AUG. Quasi hæretici non intelligentes, etc., usque ad quomodo ergo permistione eorum contaminor? Proba me, Domine. ID. Hucusque de hæreticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis, nunc etiam agit de malis, vel fictis sibi conjunctis, quos patitur Ecclesia, et gemit. Quasi hæretici se, et alios separant, etc., usque ad tu vero Deus, Proba me et scito. 1
Vulgata (Latina)
In Context
20quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. 1
22Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. 1