The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 138 › Psalmorum 138:7

Psalmorum 138:7

Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? + 138.7 Quo ibo a spiritu tuo? CASS. Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: Spiritus enim Domini replet omnia. Quo a facie tua fugiam? vertit se hac et illac, quasi quærens locum fugæ. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Though I walk in the midst of trouble, thou wilt revive me: thou shalt stretch forth thine hand against the wrath of mine enemies, and thy right hand shall save me.

In Context

6Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. + 138.6 Mirabilis, et incomprehensibilis mihi. Facta est scientia. Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiæ. Ex me, id est ex peccato meo. Confortata est, alias invaluit. Et non potero attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides. 1

8Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. + 138.8 Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es, cujus vere est justitia. Si descendero, peccando venero, Ad infernum, vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades, ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum. 1

Read all of Psalmorum 138

Cross References

Job 13:15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.

Psalms 17:7In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. 1

Psalms 20:6Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. + 20.6 In salutari tuo: gloriam et magnum decorem, etc. CASS. Verbo Patris, quæ inde gloria. Gloriam de judicio, quia in Deitate judicabit. Decorem in majestate, quæ tunc apparebit. Gloriam et magnum decorem, etc. Gloriosus, ut Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur; et decor est super eum, præter quem non est aliud fundamentum. Ideo super eum, quoniam dabis. 1

Psalms 35:1In finem. Servo Domini ipsi David. + 35.1 In finem sermo. CASS. Agit hic de errore quorumdam, etc., usque ad qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos: quia dolus, id est, quia carni obedit non Deo, cum ratio aliud insinuet, quod videat Deus etsi non alius: vel, quod videt ipse injustus, a Deo scit, ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines. ID. Primo, asserit mala esse ex homine. 1

Psalms 44:3Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. + 44.3 Speciosus forma. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum. Dico opera. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 138:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 138:6Psalmorum 138Psalmorum 138:8 →