The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 138 › Psalmorum 138:8

Psalmorum 138:8

Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. + 138.8 Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es, cujus vere est justitia. Si descendero, peccando venero, Ad infernum, vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades, ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD will perfect that which concerneth me: thy mercy, O LORD, endureth for ever: forsake not the works of thine own hands.

In Context

7Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? + 138.7 Quo ibo a spiritu tuo? CASS. Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: Spiritus enim Domini replet omnia. Quo a facie tua fugiam? vertit se hac et illac, quasi quærens locum fugæ. 1

9Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, + 138.9 Si sumpsero pennas, duas alas charitatis, quas perdideram. Pennas. CASS. Quæ meæ potestatis, id est efficaciam deitatis, qua corpus de sepulcro levavit. Has sumpsit diluculo, ante lucem, id est, tempore resurrectionis: et habitavit in extremis maris, hoc est, super sæculi amplissimum finem. Et habitavero in extremis. AUG. Mente, in fine sæculi, ut non sæculum amem, sed ejus finem, in quo sit mihi requies. Sed et ipse illuc ducit, unde subdit: 1

Read all of Psalmorum 138

Cross References

Job 10:8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? + 10.8 Manus tuæ. Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Fecerunt. Secundum animam. Totum in circuitu. Secundum corpus, etc., usque ad cum de cæteris dixit tantum: fiat. Et sic repente. Quasi quem tanta dignitate præponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quæ est per spiritum? est infirmitas per carnem, quæ moveat pium judicem, unde dicit:

Psalms 57:2[Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. + 57.2 Si vere utique justitiam loquimini. AUG. Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: Recte. Judæi sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur. 1

Psalms 71:6Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. 1

Psalms 100:3Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi + 100.3 Non proponebam. CASS. Innocentiam per partes exponit. Primo, quia nihil habet cum malis, dicit: Non proponebam, usque, oculi mei. Post quod pars ei cum justis, et quod versutias diaboli de corde fugat, ibi, in matutinis. AUG. Non proponebam. Quasi: Perambulabam in innocentia: hac utique dicit totus Christus, quod non proponebam, id est, non diligebam rem injustam. 1

Psalms 103:17illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. + 103.17 Illic passeres. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodii domus. AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces. 1

Isaiah 26:12Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. + 26.12 Domine, dabis. ID. Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis, pacem etiam daturus sit, et quod ideo postulent pacem, quia operatus sit in eis. Dicunt, se, scilicet tormenta, sustinuisse, ut post misericordiam consequantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 138:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 138:7Psalmorum 138Psalmorum 138:9 →