Psalmorum 139:13
Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For thou hast possessed my reins: thou hast covered me in my mother’s womb.
In Context
Cross References
Job 10:11Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. + 10.11 Pelle et carnalibus. Id est carnalium motuum obsidione mens vallatur; qui autem exterius laxat ad bella, intus roborat per ossa virtutum, ut humilis sit et fortis. Ideo autem Deus recte vivendi rectitudinem tribuit, quia præteritis delictis parcit.
Psalms 95:6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. + 95.6 In conspectu. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia. AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus. 1
Isaiah 44:2Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. + 44.2 Ab utero auxiliator tuus. In quo fratris plantam arripuisti, vel, in principio Ecclesiæ manus persecutorum evasisti. Et rectissime quem elegi. Isræl, secundum Hebraicam veritatem, rectus vel rectissimus. Quod ante, vir videns Deum dicitur: non a proprietate, sed a sono vocis habetur.
Jeremiah 1:5[Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.] + 1.5 Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.