The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 139 › Psalmorum 139:2

Psalmorum 139:2

[Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. + 139.2 Eripe me, Domine, ab homine. CASS. Prius proponit, qui hostes, quæ mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino: Tertio, quæ sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput. Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. A viro iniquo. AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, Ab homine malo, quasi exponens, subjunxit, A viro iniquo. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou knowest my downsitting and mine uprising, thou understandest my thought afar off.

In Context

1In finem. Psalmus David. + 139.1 In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus. 1

3Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. + 139.3 Qui cogitaverunt. CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde præmittit, dicens, Qui cogitaverunt, quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona prætendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde. 1

Read all of Psalmorum 139

Cross References

Genesis 16:13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. + 16.13 Vocavit autem Agar. Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper, etc. Profecto hic vidi posteriora videntis me. Tale est illud: Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi. Non enim homo videbit faciem meam et vivet Exod. 33. Illam enim manifestationem sapientiæ Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, ædificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro æterna contemplatione fruemur.

2 Kings 6:12Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.

Psalms 94:11Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.]

Isaiah 37:28Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.

Ezekiel 38:10[Hæc dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 139:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 139:1Psalmorum 139Psalmorum 139:3 →