Psalmorum 139:3
Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. + 139.3 Qui cogitaverunt. CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde præmittit, dicens, Qui cogitaverunt, quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona prætendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou compassest my path and my lying down, and art acquainted with all my ways.
In Context
Cross References
2 Samuel 8:14et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
2 Samuel 11:27Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.
Job 13:26scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. + 13.26 Scribis. Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quæ usque ad ultimum mutari non valebit. Et consumere. Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma ætate deliquerunt.
Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.