bible.software › Psalmorum › Psalmorum 139 › Psalmorum 139:5
Psalmorum 139:5
Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: + 139.5 Custodi me, Domine. CASS. De persecutione, quæ fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quæ nequit præcavere. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou hast beset me behind and before, and laid thine hand upon me.
In Context
4Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum. + 139.4 Acuerunt. Qualiter in lingua persequuntur, ostendit. Sicut serpentis. ID. In serpente est astutia et dolus nocendi: ideo et serpit, non habens pedes, ut non audiatur, cum venit; lenis est ejus tractus, sed non rectus: sic mali serpunt ad nocendum, sub levi tractu habentes occultum venenum, unde subdit, Venenum aspidum sub labiis eorum. 1
6absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. + 139.6 Superbi. AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum, etc. Unde Isaias: Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam, quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores. 1
Read all of Psalmorum 139
Cross References
Exodus 24:11Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Job 9:33Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. + 9.33 Utrumque valeat: id est Deum et me possit: Arguere. Arguit, qui ex auctoritate rationis, etc., usque ad quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit, unde addit:
Psalms 34:7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. 1
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 139:5