The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 139 › Psalmorum 139:7

Psalmorum 139:7

Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. + 139.7 Dixi Domino. ID. Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala? Dixi Domino: Deus meus. Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. ID. Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whither shall I go from thy spirit? or whither shall I flee from thy presence?

In Context

6absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. + 139.6 Superbi. AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum, etc. Unde Isaias: Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam, quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores. 1

8Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli. + 139.8 Virtus salutis meæ obumbrasti super caput meum. ID. Qui das vires salutis meæ, etc., usque ad quantumcunque sæviat hostis. 1

Read all of Psalmorum 139

Cross References

Job 22:13Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.

Jeremiah 23:24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.

Jonah 1:10Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 139:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 139:6Psalmorum 139Psalmorum 139:8 →