Psalmorum 14:1
Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? + 14.1 Domine, quis? CAS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, præsumptionis repressio: ubi agitur de unitate præsentis Ecclesiæ et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.
1 Samuel 25:25Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
Job 22:13Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
Psalms 36:1Psalmus ipsi David. [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: + 36.1 Psalmus David. Psalmus hic est quasi vestis Christi, quæ totum corpus ejus operiat præceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhæreant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et æterna dat. 1
Psalms 53:1In finem, in carminibus. Intellectus David, 1