Psalmorum 14:2
Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; + 14.2 Qui. Ibid. Responsio Domini, etc. usque ad ut Christus agnus sine fractura membrorum, qui proprie templum ingressus est, non ut expiaretur sicut cæteri, sed sine macula. Operatur justitiam. Ut dum vendentes et ementes ejecit de templo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
Genesis 18:21Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam. + 18.21 Descendam et videbo, etc. GREG., Moral., c. 33 Mala hominum non ante credamus quam probemus. Et ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, et tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam prætermisit, et eos igne judicii ante judicii diem prævenit: qui cum tranquillitate judicat, ut majora crimina tarde credantur, et veraciter agnita citius puniantur. GREG., lib. I Reg., c. 178, tom. 1 Quo descenderet Deus, ut quæ essent facta cognosceret? Aut quod non is, qui ubique est, sciret? Sed ut nostræ ignorantiæ exemplum discretionis daret, quatenus debeamus mala gravia audita non credere, ipse se dicit ad cognoscendum descendere, de quo omnibus liquet quia et non descendens omnia sciret. HILAR., lib. 9, de Trin. Habemus nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, rursum descendit ut videat an consummati sunt; et si nondum consummati sunt, ut sciat: intelligimus eum non ea tunc scire, quia prius nesciat; sed tunc scire, quia tempus ad agendum sit. Nescire ergo Deum, non est ignorantiæ diminutio, sed temporis plenitudo.
2 Chronicles 30:19cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
Psalms 11:4Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. + 11.4 Disperdat Dominus universa labia, etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi. 1