Psalmorum 14:3
qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. + 14.3 Qui loquitur. Hic exsequitur plenius. Veritas est cum res ita est, ut dicitur: Hoc proprie Christus fecit. In corde, qui aliquando tacuit indignis fraudulenter quærentibus. Non egit dolum. Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Vel, non egit dolum, quia omnia quæ audivit a Patre, sine aliqua adjectione vel suppressione, nota fecit proximis, id est, discipulis; Judæis, proximis secundum carnem. Nec fecit proximo malum. Sed pro eis oravit; non acceptum habuit opprobrium adversus proximos suos, sicut est patens per hoc quod Judam non mordaci increpatione lacerabat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:31Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem.
Deuteronomy 1:35Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, + 1.35 Non videbit quispiam. Simile dicitur de illis, qui invitati ad cœnam excusaverunt se: Nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cœnam meam Luc. 14.. Pessima generatio non possidet terram bonam, quia Christi non credit incarnationem.
Job 15:16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? + 15.16 Quanto magis abominabilis. Ibid. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculæ. Inutilis, propter justitiam perfectæ vitæ; qui bibere iniquitatem dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur.
Psalms 38:5Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. + 38.5 Locutus sum. ID. Non auditori erudiendo, sed exauditori Deo, a quo intus audior. Et numerum dierum meorum. HIER. Numerus dierum, qui modo sunt, non est vere transilienti; hærenti autem esse videtur. 1
Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.