Psalmorum 140:1
Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Deliver me, O LORD, from the evil man: preserve me from the violent man;
In Context
Cross References
Psalms 59:1In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, + 59.1 In finem pro his. AUG. In historiis non legitur, etc., usque ad hominem ad fidem; terrenos, ut vivant cœlestes. BASIL. et THEOD. Hæc regum historia describit. Prævidet autem populum prævaricaturum, captivum abducendum, et pœnitentem reducendum. Ideo inscripsit: Pro iis qui mutabuntur. Doctrinam. AUG. Mutantur in doctrinam, etc., usque ad Edom terrenus vitam in cœlestem. Et percussit. Cum percussit Edom gladio spiritus, etc., usque ad docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad æterna. 1
Psalms 140:4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. + 140.4 Non declines. CASS. Quasi: Ad hoc pone ostium ut non excusetur: quod summum vitium dominatur hominibus, unde tardius pœnitent; unde in libro regum: Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ est nolle acquiescere I Reg. 15.. Ad excusandas excusationes. ID. Consuetudo impudentium, ut deprehensi, primum per aliqua falsa excusent, et inde convicti alia quærunt, tempori vel necessitati vitia imputantes, ne quando veritati cedant. Non communicabo. ID. Vel, combinabor. Combinati dicuntur, quando duo simul ligantur, ut alter alterum impediat, ne sit fuga libera. Non combinabor ad similitudinem carnis. Cum electis. AUG. Electi sunt, qui se justificant, cæteros despiciunt, ut Pharisæus Luc. 18.; et peccata defendunt quibusque modis. Cum talibus non vult iste combinari, id est sociari, ne impediatur ab eis. 1
Habakkuk 1:2[Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?