The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 140 › Psalmorum 140:10

Psalmorum 140:10

Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.] + 140.10 Cadent in retiaculo. Apta verba comparationi, cum istis non vult combinari. Cadent de vitio in vitium, sed Singulariter sum ego donec transeam. Singulariter, id est quia cum pessimis non ambulat. Singulariter. AUG. Idem quod dicit, etc., usque ad sic et alii antiqui. Transeam. Ut viator hujus mundi, qui nulla voluptate capitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let burning coals fall upon them: let them be cast into the fire; into deep pits, that they rise not up again.

In Context

9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. + 140.9 Custodi me a laqueo. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quæ per inquietos movet. Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed potius, Custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. AUG. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitæ hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. Custodi me. A scandalis operantium iniquitatem. Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis. 1

Read all of Psalmorum 140

Cross References

Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

Psalms 7:17Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. + 7.17 Convertetur dolor, etc. Caput, anima, vertex, ratio: cui dominantur peccata, et supersunt: et superdescendent cum in pœnas detrudent. 1

Psalms 18:13Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; + 18.13 Delicta quis. Ibid. Tertio petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista, qui hæc referat sacramenta. Menti videnti suavis est veritas, dulcia judicia; non videnti quæ suavitas? sed quare non videtur? propter delicta: nec mirum: Delicta enim quis intelligit? CASS. Delicta: omnia, quædam enim nota sunt. Mea inquinant, aliena affligunt, et jam parce, repelle suasorem. Ab occultis. Omnia peccata duobus includit, etc., usque ad quo homo seductus est; et consentiendo fecit suum. AUG. Non est majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiæ: superbia vero est initium et causa omnis peccati. 1

Psalms 120:4Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël. + 120.4 AUG. Ecce non dormitabit. Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, Dominus custodit. Qui custodit Isræl. AUG. Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus. 1

Proverbs 28:17Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 140:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 140:9Psalmorum 140