Psalmorum 140:5
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: + 140.5 Corripiet me. CASS. Secunda pars, ubi fidelis iste jam e contra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in quo et petit custodiri. Oleum autem peccatoris, etc. ID. Dilectio simulata, quæ mentes a rigore veritatis emollit ad noxia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 18:9Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. + 18.9 Tenebitur planta illius, etc. Quia videlicet stringetur finis in peccato. Et exardescet contra eum. Quia quo se malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat; et ipsa desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias æstuat. In ejus animo contra eum sitis exardescit, quia qui perverse egit, ut perversius agat accenditur.
Psalms 17:8Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. + 17.8 Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo. CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus. 1
Psalms 35:7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, + 35.7 Judicia tua. AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. 1
Psalms 43:1In finem. Filiis Core ad intellectum. + 43.1 Ad intellectum. AUG. Non sic quærant sibi fieri, etc., usque ad et hæc non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quæ incipientibus data sunt in mundo, perfectis in cœlo. Ut magis sit mirum relinqui præsentes, recolit præterita. 1