The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 140 › Psalmorum 140:6

Psalmorum 140:6

absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. + 140.6 Judices. AUG. Potentes, docti, qui de moribus judicant, etc., usque ad quem omnes colunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I said unto the LORD, Thou art my God: hear the voice of my supplications, O LORD.

In Context

5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: + 140.5 Corripiet me. CASS. Secunda pars, ubi fidelis iste jam e contra a justo correctus, spernit falsos laudatores, malis verbo et moribus profuturus, in quo et petit custodiri. Oleum autem peccatoris, etc. ID. Dilectio simulata, quæ mentes a rigore veritatis emollit ad noxia. 1

7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. + 140.7 Audient. ID. Aure obedientiæ, non sicut Adam, etc., usque ad maledictioni proximos. Crassitudo terræ. ID. Sunt quæ dam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem, etc., usque ad qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei. 1

Read all of Psalmorum 140

Cross References

Psalms 16:5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. + 16.5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. 1

Psalms 28:1Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. + 28.1 Psalmus David in consummatione. ID. Arca a Philistæis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. Afferte Domino. ID. Prius monet sacrificia offerre. Filios arietum. AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad prædicandum missi significantur. Vox Domini. CASS. Prædicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judæis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiæ, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace æterna. 1

Psalms 55:1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. + 55.1 In finem, etc. AUG. Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione: cui contradicit tam Judæus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum. Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. Allophyli. Idem quod populus qui a sanctis longe factus est. Geth, id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est. 1

Psalms 64:1In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire. + 64.1 In finem. AUG. Prophetavit Jeremias XXV, 29. post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophetæ. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri, qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, de sæculo et corpore peccati ad cœlum. Jeremiæ. AUG., HIER. Excelsus; et significat eos, qui dicunt: Nostra conversatio in cœlis est. Aggœus, festus. Illos significat, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino; Ezechiel, roboravit me Dominus, et significat illos, qui sunt roborati in Domino; hi prophetaverunt reditum in Jerusalem. De populo transmigrationis. AUG. Id est, qui transmigravit de cœlo ad terram, de perfectione ad miseriam et confusionem. Cum inciperet. Ibid. Incipit exire, qui incipit amare; charitas civem facit Jerusalem, cupiditas Babylonis: et sic ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. CASS. Consolatio in exsilio; ne quis desperet: quia certificat reditum, et per quem, et quæ divitiæ reversis. Affirmat reditum, et precatur. 1

Psalms 116:1Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. + 116.1 Alleluia. CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. Laudate Dominum, omnes gentes. CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ. 1

Psalms 130:2Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. + 130.2 Si non humiliter sentiebam. ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. Exaltavi, ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. Ita retributio. ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. Sicut ablactatus est. Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 140:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 140:5Psalmorum 140Psalmorum 140:7 →