Psalmorum 140:7
Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. + 140.7 Audient. ID. Aure obedientiæ, non sicut Adam, etc., usque ad maledictioni proximos. Crassitudo terræ. ID. Sunt quæ dam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem, etc., usque ad qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
O GOD the Lord, the strength of my salvation, thou hast covered my head in the day of battle.
In Context
Cross References
1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
2 Samuel 8:6Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
Psalms 18:1In finem. Psalmus David. + 18.1 In finem. CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora. 1
Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1
Psalms 62:2[Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ! + 62.2 Deus, Deus meus, ad te de luce, etc. Ibid. Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Deus. Ibid. Communis Deus meus quodam modo specialiori; vide affectum piæ deprecationis per hanc geminationem. De luce. Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suæ resurrectionis eam ad surgendum animavit. Vigilo, dummodo dormio, non amans quæ mundi sunt. CASS. Et sitio animo et corpore. De luce. AUG. Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quæ te excitaret. Sitivit in te anima mea: et hic caro Deo, dum ab eo quærit hic necessaria. 1