The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 140 › Psalmorum 140:8

Psalmorum 140:8

Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. + 140.8 Secus infernum. ID. Secus infernum dicit, non, in inferno: quia etsi communi sorte moriuntur, non tamen descendunt in infernum ut mali, sed vita æterna datur illis. Quia ad te, Domine. CASS. Dicta fragilitate hominis, ad divina remedia confugit. Ne auferas a bonis tuis, sed spes mea semper sit in te: et oculi mei semper ad te intendant. Non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt, scilicet de sæculo eripi et esse cum Christo. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Grant not, O LORD, the desires of the wicked: further not his wicked device; lest they exalt themselves. Selah.

In Context

7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. + 140.7 Audient. ID. Aure obedientiæ, non sicut Adam, etc., usque ad maledictioni proximos. Crassitudo terræ. ID. Sunt quæ dam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem, etc., usque ad qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei. 1

9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. + 140.9 Custodi me a laqueo. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quæ per inquietos movet. Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed potius, Custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. AUG. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitæ hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. Custodi me. A scandalis operantium iniquitatem. Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis. 1

Read all of Psalmorum 140

Cross References

Deuteronomy 32:27Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. + 32.27 Distuli. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.

Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.

Psalms 144:10Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. + 144.10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. AUG. Laudent sicut ea quæ non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quæ a Deo. Et sancti tui. CAS. Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 140:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 140:7Psalmorum 140Psalmorum 140:9 →