Psalmorum 140:9
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. + 140.9 Custodi me a laqueo. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quæ per inquietos movet. Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed potius, Custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. AUG. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitæ hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. Custodi me. A scandalis operantium iniquitatem. Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As for the head of those that compass me about, let the mischief of their own lips cover them.
In Context
Cross References
Esther 5:14Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.
Psalms 7:16Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. + 7.16 Lacum aperuit. Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando. 1
Proverbs 10:11[Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Proverbs 18:7Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.