Psalmorum 141:1
Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. + 141.1 Intellectus David. CASS. Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur, ubi non alia dicuntur quam quæ in aliis dicta sunt psalmis, sed eadem. AUG. Quia autem repetitione hujusmodi communi consulitur infirmitati, non supervacue iterantur, ut repetita melius memoriæ commendentur; unde scriptum est in Proverbiis: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis Prov. 12., quia sapiens, quæ audierit, cogitat; retractando ruminat; vir autem stultus glutit illum, id est non cogitat, oblivioni dat; et hæc sunt illa munda animalia in lege quæ ruminant; ista immunda. David fugiens Saulem in spelunca latuit, de quo tamen hic non agitur, sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem, vel sæculum, vel sepulcrum. David ergo, Christus, cum membris in sæculo, vel Christus in carne, vel in sepulcro. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
LORD, I cry unto thee: make haste unto me; give ear unto my voice, when I cry unto thee.
In Context
Cross References
Job 7:21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] + 7.21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.
Psalms 28:2Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. 1
Psalms 70:5quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea. + 70.5 A juventute. CAS. Id est, a conversione, vel ex quo contra diabolum cœpi pugnare. AUG. A juventute, ex quo cœpi sperare in te, etc., usque ad juvenis pugnat, sed cadit, nisi sit Deus spes ejus. 1
Psalms 143:1Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. + 143.1 Psalmus David ad Goliam. CAS. David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur 1