Psalmorum 141:2
[Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. + 141.2 Voce mea ad Dominum clamavi. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Clamavi ad te, Domine. Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: Deprecatus sum. AUG. Quod dicit clamavi, exponit, deprecatus sum. Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:39unum agnum mane, et alterum vespere,
Exodus 30:7Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: + 30.7 Et adolebit incensum, etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum, etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet. ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.
Exodus 35:15altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:
Leviticus 16:11His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: + 16.11 Vitulum. Quando Christus pro Judaicæ plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere Matth. 5.; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.
Numbers 16:46dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
Ezra 9:4Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: + 9.4 Convenerunt. Nota quantum exempla doctorum juvant. Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrymando traxisse. Convenerunt. Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti, reducti sunt, magno principe mœrente, et quid peccatoribus agendum esset innuente: conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei, quo transgressores puniendos esse minatur. Scisso pallio. BEDA, ibid. Typice, quod scisso indumento, etc., usque ad etiam ea quæ illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.