The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 141 › Psalmorum 141:3

Psalmorum 141:3

Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio: + 141.3 In conspectu ejus. AUG. Dominus redditurus est, in occulto ora; unde in Evangelio: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum qui videt in abscondito, etc. Matth. 6. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Set a watch, O LORD, before my mouth; keep the door of my lips.

In Context

2[Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. + 141.2 Voce mea ad Dominum clamavi. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum, ibi: Clamavi ad te, Domine. Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi, quasi de spelunca ad Deum clamantis, ait: Deprecatus sum. AUG. Quod dicit clamavi, exponit, deprecatus sum. Quasi dicat: Clamor meus deprecatio est, non murmur, non blasphemia. 1

4in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. + 141.4 Et tu cognovisti. ID. Hoc addit, ne audientes, defecit spiritus meus, putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat. Semitas. Justitiæ, quas illi non vident. In via. Multæ viæ, quia multa præcepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur. AUG. In via, secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere in via, ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus. 1

Read all of Psalmorum 141

Cross References

Psalms 34:13Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. + 34.13 Cilicio. ID. Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Oratio mea. CASS. Ut dixit: Pax vestra ad vos revertetur Matth. 10.; ita ejus oratio, Judæis non accepta, ad eum rediit. In sinu meo. AUG. Sinus est secretum, in quo orare jubemur. Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas. 1

Psalms 39:2[Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. + 39.2 Exspectans exspectavi. ID. Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. AUG. Auctoritas ab antiquis in Abraham et cæteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum. Dominum. ID. Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. Intendit. ID. Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos. 1

Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.

James 3:2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. + 3.2 In multis. Vere periculosum est reliquis præesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes prædicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget; sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant prælationem: quia eum qui cupit præesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in prædicando non offendere. In verbo non offendit. BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiæ, jactantiæ, sed et otiosæ et superfluæ locutionis, hic perfectus est vir.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 141:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 141:2Psalmorum 141Psalmorum 141:4 →