Psalmorum 141:4
in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. + 141.4 Et tu cognovisti. ID. Hoc addit, ne audientes, defecit spiritus meus, putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat. Semitas. Justitiæ, quas illi non vident. In via. Multæ viæ, quia multa præcepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur. AUG. In via, secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere in via, ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 25:2quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. + 25.2 Comederunt. Quasi, etiam de his quæ immolata sunt idolis comedunt, quæ exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Et adoraverunt deos earum. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.
Deuteronomy 29:4et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem.
1 Kings 13:8Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:
Psalms 28:3Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. + 28.3 Vox Domini super aquas, etc. CASS. De constitutione Ecclesiæ, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno præconio enumerat. Libani. Libanus interpretatur candidatio. Cedri Libani, id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur. 1
Proverbs 23:1[Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. + 23.1 Quando sederis. Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit:
Isaiah 63:17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. + 63.17 Quare errare. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic præsens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quæ est de corpore Domini.