The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 141 › Psalmorum 141:6

Psalmorum 141:6

Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. + 141.6 Clamavi. CAS. Secunda pars ubi agit de fine malorum. Spes mea. Quia te ex omnibus eligo. Portio. Humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit: Hodie mecum eris in paradiso: qui est terra viventium æternaliter. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When their judges are overthrown in stony places, they shall hear my words; for they are sweet.

In Context

5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. + 141.5 Considerabam ad dexteram. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam. Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. 1

7Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. + 141.7 A persequentibus me. Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiæ, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina. 1

Read all of Psalmorum 141

Cross References

2 Samuel 1:17Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus

2 Samuel 5:1Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. + 5.1 Et venerunt. RAB. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: Os tuum et caro tua sumus: cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur.

1 Chronicles 10:1Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë. + 10.1 Philisthiim, etc. RAB. Multis omissis quæ in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiæ ejus commemorat. Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judæorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum cœli et terræ possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Isræl, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Isræliticæ fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriæ cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Isræl, edere et fornicari. Fugeruntque viri. Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, hæreticorum quoque perditionem non parum juvit sæcularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchæ hæreticorum Ecclesiæ puritatem perversa maculavere doctrina.

1 Chronicles 12:38Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David.

2 Chronicles 25:12et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps: qui universi crepuerunt.

Luke 4:22Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 141:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 141:5Psalmorum 141Psalmorum 141:7 →