bible.software › Psalmorum › Psalmorum 141 › Psalmorum 141:7
Psalmorum 141:7
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. + 141.7 A persequentibus me. Diabolus enim per vasa sua, id est per filios diffidentiæ, agit persecutionem corporis, ut intus fiat cordis ruina. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Our bones are scattered at the grave’s mouth, as when one cutteth and cleaveth wood upon the earth.
In Context
6Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. + 141.6 Clamavi. CAS. Secunda pars ubi agit de fine malorum. Spes mea. Quia te ex omnibus eligo. Portio. Humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium, cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit: Hodie mecum eris in paradiso: qui est terra viventium æternaliter. 1
8Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.] + 141.8 Educ de custodia, etc. AUG. Ex persona Ecclesiæ loquens, exponit unde liberandus. Alias de carcere. Quia in corruptione quæ est pœna corporis angustiatur: post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio, id est laus Dei; modo impedit carcer confiteri. Hic carcer vel spelunca mundus potest dici, ubi omnia vana: unde rogat educi animam, quæ inde multa patitur, etc., usque ad sed corruptio ejus, et tentatio, carcer est.
Read all of Psalmorum 141
Cross References
Romans 8:36(Sicut scriptum est: [Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)]
Hebrews 11:37lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 141:7