The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 142 › Psalmorum 142:1

Psalmorum 142:1

Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. + 142.1 Psalmus David. Psalmus iste septimus pœnitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. CAS. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium pœnitentiæ peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. AUG. Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio. Domine, exaudi, etc. CAS. Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, quia persecutus est; tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, velociter exaudi; quarto ponitur læta conclusio, ibi, spiritus tuus. Monet ad pœnitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: O Domine, etc. In veritate tua. CAS. Non est hoc contra humilitatem, quæ petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: et non intres, non petivit justitiam judicii. AUG., CAS. In veritate tua, in tua justitia. Vel justitiam et veritatem dicit, quæ parcit pœnitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et justitiam. Et est, in veritate tua, et tua justitia, id est secundum justitiam et veritatem quam pœnitentibus et se accusantibus indulges. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I cried unto the LORD with my voice; with my voice unto the LORD did I make my supplication.

In Context

2Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. + 142.2 Et non intres in judicium. AUG. Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo. Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quæro, non sum dignus vocari filius tuus. 1

Read all of Psalmorum 142

Cross References

1 Samuel 24:3Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quæ solis ibicibus perviæ sunt.

1 Chronicles 4:10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. + 4.10 Invocavit. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum, nec diabolus dominabitur ei, quia data est ei potestas super omnem virtutem inimici

Psalms 30:8Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. + 30.8 Ego autem, in Domino, etc. CASS. De gaudio, quia sperat in Domino, qui odit vanos. Exsultabo et lætabor. Exsultare est cum magna alacritate animi gaudere: lætari, temperata affectione. Humilitatem meam. Pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis accipit. Necessitatibus. AUG. Necessitates sunt infinitæ, etc., usque ad et in futuro plenarie. 1

Psalms 54:1In finem, in carminibus. Intellectus David. + 54.1 In finem in carminibus. AUG. Intellectus. Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem. 1

Psalms 77:1Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. + 77.1 Intellectus. AUG. Quia hæc narrata, etc., usque ad quæ aperta videntur, parabolæ sunt et ænigmata. Attendite. CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. Popule meus, qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Quanta audivimus ab initio. Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat. 1

Hebrews 11:38quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. + 11.38 Quibus dignus non erat mundus. Id est, quorum conversatione non erat mundus dignus, ideoque ne viles habeantur pro toleratis tribulationibus: vel, adeo viles erant hominibus, ut putarentur non esse digni stare vel habitare inter eos. Et tam illi quam priores, non acceperunt statim promissam vitam usque ad Christum. Cur non subditur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 142:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 142Psalmorum 142:2 →