The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 142 › Psalmorum 142:3

Psalmorum 142:3

Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. + 142.3 Quia persecutis. CAS. Secunda pars, ubi est narratio malorum quæ patitur, et quid contra egerit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When my spirit was overwhelmed within me, then thou knewest my path. In the way wherein I walked have they privily laid a snare for me.

In Context

2Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. + 142.2 Et non intres in judicium. AUG. Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo. Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quæro, non sum dignus vocari filius tuus. 1

4Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. 1

Read all of Psalmorum 142

Cross References

Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.

Psalms 35:7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, + 35.7 Judicia tua. AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. 1

Psalms 61:2[Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. + 61.2 Nonne. Ibid. Hoc est, non veniat mihi pes superbiæ. Non movebor amplius, hoc est, et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta semper, nil præter eum cupiens. Erit quidem, quia ab ipso salutare meum, a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur. 1

Psalms 77:3Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. + 77.3 Quanta. CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus. Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio. 1

Psalms 102:4qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: + 102.4 Qui redimit, de corruptione vitam tuam. Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. Qui coronat, etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiæ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 142:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 142:2Psalmorum 142Psalmorum 142:4 →