Psalmorum 142:6
Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. + 142.6 Memor fui. AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. Meditatus sum. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum. Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. Memor fui dierum. CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 24:14Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.
Psalms 17:1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: + 17.1 Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit. 1
Psalms 57:3Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant. + 57.3 Manus vestræ. Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo. 1
Psalms 79:8Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.8 Deus virtutum. AUG. Desiderantis mos est frequenter repetere quæ tantis precibus orat. 1