The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 142 › Psalmorum 142:7

Psalmorum 142:7

Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. + 142.7 Velociter. CAS. Tertia pars, ubi ponitur deprecatio causis confirmata. Defecit spiritus. AUG. Impleat me tuus Spiritus, quia defecit meus: jam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est spiritu suo, et extollitur contra Deum. Unde alibi: Auferes spiritum eorum, et deficient Psal. 103.. In lacum. Ille descendit in profundum, quia etiam perdit confessionem, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniæ, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos Zach. 1.. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Bring my soul out of prison, that I may praise thy name: the righteous shall compass me about; for thou shalt deal bountifully with me.

In Context

6Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. + 142.6 Memor fui. AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. Meditatus sum. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum. Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. Memor fui dierum. CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur. 1

8Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. + 142.8 Mane. CAS. Post noctem peccatorum. AUG. Mane est, cum peccata laxantur. Notam fac mihi viam. Hoc fecit Deus, etc., usque ad perveniemus ad lumen purum, ad Verbum in principio apud Deum. Animam. CAS. Ut vas ad fontem attuli: imple ergo. 1

Read all of Psalmorum 142

Cross References

Psalms 7:6Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. + 7.6 Conculcet, etc. Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam. Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem, id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia. 1

Psalms 9:14Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, + 9.14 Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur. 1

Psalms 34:2Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. + 34.2 Arma et scutum HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: bonæ voluntatis; arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quæ hostes debellavit, quæ nihil agit nisi Deus pugnet de ea. Arma apprehende. Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Scutum. Constantiam. Exsurge. Fac uti acceptis. 1

Psalms 88:4Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: + 88.4 Juravi David servo meo. Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 142:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 142:6Psalmorum 142Psalmorum 142:8 →